- PHRYNIS Mitylenaeus
- PHRYNIS MitylenaeusPoeta et Ciharoedus, a Terpandro secundus. Terpander enim antiquissimus νόμων κιθαρῳδικῶν ποιητὴς, nomos suos versibus Heroicis composuit, quibus modulos addcbat. Idem quoque de Homeri versibus fecit: primusque adeo citharoedicorum nomorum, i. e. carminum, fuit auctor; Versibus enim constabant νόμοι κιθαρῳδικοὶ et νόμοι etiam αὐλητικοὶ, ac qui eorum auctores exstitêre, Poetas etam fuisse, certum est. Post Terpandrum Phrynis aliquid circa rationem κιθαρῳδικῶν νόμων immutavit; non tamen omnia: nam τὸ ἑξάμετρον τῷ λελυμένῳ coniunxit, et numerum auxit chordarum. Donec Timotheus totam eam immutavit, et ad numeroslege solutos dithyramborum deflexit, Salmas. ad Capitolin. in Antonino Pio, c. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.